Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a
Elizabeth Jane Weston, Poemata 2.98
Unproofread scanNot analysed yet
Quid speras meliora? quid est, extrema quod inter
Auxilium frustra consiliumque petis?
Mundus ad occasum properat; mox omnia finem,
Si videas Fastos, sunt habitura suum.
[Clv]
Caelum igitur meditans, quod spero perennia vitae,
Commoda, fit, mundus quod meliora negat.
Spes est, si ridens meliora minatur Olympus:
Sperantem nescit deseruisse DEUS.