Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, ? ac ? BRITANIAE IMPERATORI IACOBO I. Scotiae, Hyberniae ac Franciae REGI etc
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Cum omnia laudum tuarum praeconiis, inclitarumque virtutum et rerum praeclare gestarum exemplis plenissima, novis nunc gloriosissimisque honoribus tuis merito congratulentur; haud inclementi, quod spero, ? animo agnoscet, me etiam, indignissimam clientulam tuam, reliquorum omnium vestigiis insistentem, idem hisce meis qualibuscumque tentasse versiculis; praesertim cum me, (ut debitum amorem illum, quo erga Patriam iure quam aequissimo teneor, silentio involvam) causa cum multis mihi communis ad id audendum impulerit, Regia nimirum tua, et per orbem universum illustrata virtus, Pietas et Fortitudo. Quae se eo usque extendunt, ut nullum umquam celebratissimi Anglicani Regni tui Heroem tam augusto Imperio firmando, ampliandoque a superis concessum, universi facile non tantum ? fidelissimi subditi debita subiectione, verum etiam omnes omnium nationum homines magno cum applausu testentur. Haud igitur iniuria, Rex sapientissime, illustres Angliae tuae Proceres divinam nominis tui memoriam, characteribus indelebilibus suis insculptam, praecordiis gestaverunt: non sine causa te Magistratus quivis gloriosissimum Sceptri Britannici successorem longo tempore desiderarunt: non immerito te plebs devota, populusque adeo omnis Regem sibi unanimi, nec umquam paenitendo consensu optaverunt, tuoque imperio subici humillime anhelarunt. Ac praeter virtutem illam et Pietatem, quae vere Regiae in te sunt et divinae, illud unicum multorum fidem et rationem superat; quod non sine fato singulari ad summam illam tuam rei militaris scientiam, Auctoritas et felicitas plenaria accedat. Quae quidem Regiae virtutes in nullo Christianorum Principe pleniores perfectioresque sint desiderandae. Quid ergo, felicissime Regum, restat; nisi ut hanc tibi honorum et felicitatum summam congratulantes, eandem non modo tibi diuturnam perpetuamque, sed eiusdem etiam derivationem in posteros tuos interminam, ex animo omnes una voce precemur? Id quod qualicunque modo nuper a me carmine est tentatum, quod ? ut benigniorem in partem interpretari, et Regio, hoc est, clementi et sereniore animo suscipere dignetur, humilime oro: me cum matre vidua desertissimaque, Regiae et paternae tuae tutelae, omni qua decet animi, submissione commendans, supplicansque ut non minorem nobis, quamvis a Patria procul remotis, clementiam indulgeat, ac si protectioni tuae aut solo natali propiores viveremus. Vale Rex gloriosissime. Dii te tueantur! Dis pietas tua et virtus cura sit!