# Poemata 3.17

Elizabeth Jane Weston, Poemata, Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, ? WESTONIA, Domino WOLFGANGO GRUNINGIO ? Professori, Decano etc. ?. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.17

ESt quod gaudeam, Vir ? et ? de tua, quam ex poemate meo capere videris, voluptate. Sed quas mihi tribuis laudes, meae numquam non imbecillitatis memor, vix agnosco: quin potius tuo in me favori et humanitati, adscribo. Quod etiam me publico carmine ornare voluisti, quid aliud facis, quam ut virtutem et eruditionem tuam tui similibus commendes? Gratias igitur quas possum et debeo maximas ago, quod Westoniam de facie tibi ignotam, encomio tuo dignandam duxisti. Carmen tuum Amicis distribui: quod cum lego, (lego autem saepius) leonem ex ungue cognosco; teque industria, doctrina, et facundia ita excellere video, ut alios in laudem tuam adducere facile possis. Quia vero rogas, ut integrum studiorum et vitae tuae cursum, honorisque incrementum, meis delineem Musis; verendum mihi est, ne collinam potius, quam ieiune collineem. Quid enim Scriptionis possim, non video: nec libenter Materiam humeris meis graviorem suscipio; ne si parum succedat, animos aliorum offendam; et mea ipsius tenuitate angar: scribam tamen aliquid cum vacaro. Interim bene vale. Dabam Pragae. 13 Iulii. 1601. Erphordiam.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
