# Poemata 3.20

Elizabeth Jane Weston, Poemata, Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, IOANNES FRANCISCUS WESTONIUS, suae ? sorori, ? WESTONIAE ?. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.20

FUi forsan paulo negligentior hactenus in scribendis ad te litteris: habebis tamen spero, hanc meam negligentiam et laxitatem, si rationes causasque eius bene inspexeris, excusatam. Quae quidem huc usque tam graves ac necessariae fuerunt, ut et ? Matri vix debitum officium potuerim praestare. Quod si praestiti, neglegenter et ruditer satis id erat certe praestitum, ut ex litteris ad ? eius missis facile apparere inspicientibus potest. Quare iam, quod antea neglectum erat, supplere, aliquo saltem temporis spatio suffurato, apud animum meum decrevi; omittendo tamen ea, quae dudum ad aures tuas relatione aliorum pervenisse confido. Ut verbi gratia sunt, felix et incolumis in itinere successus, eiusque prolixitas, nec non eius faustus, incolumisque eventus; haec (inquam) omnia rata et perspecta tibi sunt. Bene igitur, ? Soror, valeo, nec ullas difficultates (laus superis!) sentio vel in ulla corporis parte alias molestias, aut incommoda, praeterquam illa, de quibus bene vobis hactenus constitit: unde certe non parum excrucior atque molestor. Egi quidem hac de re apud ? ? Hollingum Anglum; qui hoc ad Medicos nullo modo, ad Chirurgos autem maxime spectare dixit. Cum tamen Ego Medicum absque Chirurgo, et Chirurgum absque Medico non facile dixerim, nec dici ab experto aut prudenti posse putarim. Quare spes mea tota, quam in illo locatam habueram, frustrata est: et cum aliud remedium nullum relictum sit, praeter Dominam patientiam, eam amplectar, illamque loco medicinae eo usque recipiam, donec melior mihi fortuna et medicina contigerit. De tua vero, charissima soror, condicione et valetudine, certi aliquid, quam libenter audire vellem; ita enim desiderio tui ardeo, ut vix mihi ipsi nonnumquam praesens videar. Postulat enim hoc a me praeclara tua indoles, virtutesque tuae, insignis illa in discendo facilitas, egregia et rara illa in scribendo eloquentia, optimusque quem imitaris stylus, et denique (quod omnium maximum est) illa singularis modestia atque gravitas tua, ardensque et intensa pietas, erga DEUM ter ? Cuius tutelae te, quoniam temporis brevitas longiores non patitur litteras (salutata tamen imprimis humillime atque officiosissime ? Matre nostra) quam ardentissime, et devotissime commendo. Datae Ingolstadii. An. Dni. 1598. 24. die Aprilis.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
