# Poemata 3.24

Elizabeth Jane Weston, Poemata, Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, ? WESTONIA, Domino ? MARTINIO a BALDHOFEN, amico suo singulari ?. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.24

Sufficitne gratiarum actio pro hac in me immeritam benevolentia et humanitate tua? Non sane, ne a Gratiis quidem ipsis asserta! Quid igitur? Ut me tibi nominibus multis devinctam palam omnibus confitear, necesse est: quod et hisce ingenue facio. Vix enim amicius mecum agere posset quispiam, vel de quo optime merita essem. Sed quid haec mirer? Talis tua est virtus, talis in Musas industria, tale obsequium! Accepi librum a multo mihi tempore optatissimum, meis studiis tantum, quantum spero, profuturum: pro quo tibi gratias, quas possum et debeo, maximas ago, habeoque; omni quo potero modo, relatura. Redditus mihi est una cum litteris poematum tuorum fasciculus: quae ubi licebit, perlustrabo. Si quid a vatibus spectatioribus opellae elicuerint meae, tibi soli tribuendum id duco, qui versiculis illis meis, nullius paene momenti non modo lustrandis, verum etiam illustrandis id temporis insumis, quod in delicatiora tibique utiliora negotia collocatum, longe maiori esset emolumento. Ego vero nisi fautoris tam benevoli favorem et benevolentiam grato animo amplecterer, omnibusque quibus par est, modis fovere ac nutrire conarer; mihi ipsi invidere, magnamque facessere iniuriam viderer. Manifestiora fidei tuae testimonia non est quod postulem; adeo animi erga me tui promptitudinem, non verba tantum, sed et res ipsae, luculentissime testantur. De tua in perlustrandis carminibus meis sinceritate nullatenus dubito; atque tantum mihi si arrogarem, ut sine causa id fieri suspicarer, Suffenum prorsus agerem. Unica me cura suspensam tenet, quae non parum mihi hactenus scrupulosa exstitit, timor videlicet, nenimium curae me tuae dedas. Ceterum omnia tuo submitto lubens arbitrio. Neque opus est, ut mei causa, quae in rem sunt tuam, neglegantur, illud unicum, quod innui, memineris; curae ut nimiae, molestiaeque parcas. Misissem dedicationem, uti promiseram, nisi infesta illa tot tantarumque aerumnarum molestia, necessariarum etiam rerum iniuriam et oblivionem induceret. Quamprimum paululum respiravero a luctibus, omnia accipies, quae per harum forte Latorem, exspectasti. Interim vale. Pragae, 13. Cal. Ian. Anno 1601. In Silesiam.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
