# Poemata 3.27

Elizabeth Jane Weston, Poemata, Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, EADEM EIDEM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.27

NOllem tibi, Baldhofi ? persuadeas iucundissimas litteras tuas, quae non nisi candoris et benevolentiae erga me tuae testes veniunt, mihi ulla ratione oneri esse posse. Nam etsi aliis quam plurimis sim intenta, quae studiorum respectu pro nugis habeo, quaeque studiis ipsis anteponere, in praesenti, res adversae urgent; tuas tamen numquam magna sine delectatione lego; idque propter fidem probatissimam, et singularem animi erga me tui sinceritatem: pro qua tibi debitas referre gratias numquam potero. Quod me viribus maiora meis tentare ais; non equidem infitior. Mallem enim virium, quam voluntatis, defectum pati. Ubi namque voluntas adest, et vires cum tempore conciliantur: Illa autem deficiente, ne spes quidem harum conciliandarum restat. Si per quandam oculorum infirmitatem (qua ab ineunte iam aetate impedior) pro arbitrio meo lucubrare liceret, magis, mihi crede, nominis perennitati studerem, quam vel aetati, vel valetudini cum in corpore humano nihil sit, quod ulla arte ullove studio diu florere, multo minus perennari possit. Lipsii epistola, quandoquidem Pragae fuit, utinam ad me fuisset perlata: sed forsan adhuc illam accipies. Ob errata illa, quae in tam raris meis versiculis procul dubio nimis crebra tibi occursant, praesidio sit Ciceronianum illud, Cicero scriptio sine lectione exhaurit vires, lectio sine scriptione diluit. Mihi certe ad scribendum tempus perexiguum, ad legendum omnino nullum conceditur. Te igitur, ut Musam tibi meam commendatissimam habeas, rogo, ut soleo, studiose. Vale. Pragae, 27 Febr. Anno 1602. In Silesiam

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
