Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, IOSEPHUS SCALIGER ? ? ? ac ? Puellae, ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
Doleo fatum meum, Mea Carissima Puella, cui vix sero contigit scire, quod alii iam dudum sciunt. Quamvis enim ea nobis dolere non debent, quae sine culpa nostra accidunt: est tamen aliquid, in quo nulla culpa nostra est, et tamen, quin id doleamus, facere non possumus. Te tantum virtutum miraculum, tot summis viris notam, mihi autem uni hactenus incognitam fuisse, quare non doleam, qui ignorantiam meam excusare non possum: nisi prius veniam petam, et mihi ultro supplicium dem? Paene prius mihi contigit admirari ingenium tuum, quam nosse. Qui enim primus admirationem tui excitavit mihi, is est vir nobilis, tui studiosissimus G. Martinus a Baldhofen. Is dedit mihi causam mirandi, admiratio scribendi. Quare et tu noli quaerere, cur fecerim, quod ut facerem, sola admiratio a me expressit. Scribo, quia dissimulare non potui, quomodo me affecerint poematia tua, in ea aetate, in eo sexu concepta; quorum alterum rarum est, alterum inusitatum: utrumque vero omni mortali magis mirandum, quam optandum. Praeterea reliquae dotes, totque linguarum commercium, quae non a te edoctae, sed tecum natae esse videntur, ut praesenti stuporem incussissent, ita absenti mihi animos fecerunt, ut mihi iter patefacerem ad amicitiam tuam, quam ut ambirem fecit virtus tua; ne autem frustra sperem, tui beneficii erit. Vale prasstantissima Virgo. Lugduni Batavorum III. Non: Novemb. Iuliani. 1602. Pragam.