# Poemata 3.32

Elizabeth Jane Weston, Poemata, Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, EADEM EIDEM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.32

SAlve Baldhofi, plurimum. Pervenit ad me altera iam Epistola tua, Lugduni Batavorum data; cuius initio Magnifici viri ? Dousae, in te liberalitatem, nec non eiusdem in me benevolentiam praedicas. Ad te quod attinet, habes profecto, quod de tantorum virorum notitia familiaritateque gaudeas. Ego eorundem me favore auctam dignatamque esse dum cogito, prae laetitia exsulto, magnaeque meae felicitati imputo. Priores litterae tuae, una cum Autographis ? Scaligeri et Dousae Noriberga, per Praetorium, ? Syndicum, ad me transmissae sunt, quarum et te responsa accepisse confido eadem eiusdem opera. Quia vero hactenus in scribendis ad te litteris infrequentior, quam soleo, apparui; partim, quod aliquot menses a discessu tuo Praga abfuerim, contigit; partim vero, quod me omnis ad te mittendi occasio latuerit. Id ni esset, libere me vel rusticitatis, vel, quod peius est, ingratitudinis arguere posses. Scias autem res nostras in eodem semper haerere statu, in aula nihil efficimus: nulla fit bonorum ablatorum restitutio. Condicio mea talis est, qualem praesens percepisti; quamvis iam paululum tolerabilior: ut ex ? Maji nuperrimis procul dubio intellexisti. Miror quid de Heinsii mihi inscriptis carminibus factum sit: fasciculum enim reliquarum salvis sigillis accepi; ab illo vero, ita mihi Deus faveat, ne litteram quidem. ? Maius in Germaniam ad Comitem de Mansfeld circiter duas ab hinc Septimanas a Caesare ob certa quaedam negotia est ablegatus. Non dubito, quin reversus eximiis illis viris, ut petis, ob propensum eorum in me favorem gratias sit acturus. Vale. Pragae Cal. April. Anno 1603. Lugdunum Batavorum.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
