Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, EADEM EIDEM. ?
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.33
Unproofread scanNot analysed yet
REddebantur mihi litterae tuae IV. Cal. Iunii: quarum principio te opponis perexiguae illi, nec non debitae, gratiarum actioni; quam extorserunt multivaria in me studia et officia tua: Quae etsi pro animi tui ingenuitate attenuare et annihilare conaris; non ideo minoris apud me momenti sunt futura. Scio enim quid imbecillibus meis conatibus profueris: etsi ignorantiam eiusdem simularem, nimis iniqua, ingratave existerem. Verum cum non sim, quae tecum hoc modo certem; probatissima amicitiae tuae munera memori mente reponens, de cetero hisce tacebo. Porro causam ostendis favoris erga me tui; licet mihi dudum fuerit perspectissima. Neque enim aliam suspectam habui umquam, praeter eam, quam mihi perpluribus argumentis candor tuus comprobavit. Statum et condicionem meam si ignoras; scias me ex nutu et providentia singulari DEI ? mense Aprili praeterito, anni huius, nuptam esse IureConsulto ? Iohanni Leoni, Germano; in Aula Imperiali causarum Patrono etc. cum quo, laus superis, hactenus satis feliciter vixi. DEUS nobis sua gratia, adsit ulterius. Pro favore tuo tibi gratias ago; eumque ut continues, oro. Miror te hic de novae condicionis offensione loqui: nec quid hoc ipso velis, intelligo. De statu meo quod sollicitus es; amici officium praestas; cur igitur, te id facere, aegre feram? De publicatione meorum scriptorum iteranda, hucusque hanc solam ob causam tacui; quod nimirum in illis colligendis, conscribendisque, tam scilicet, Epistolis, quam carminibus, iam ab aliquot mensibus laboraverim; nec dum opus inceptum perficere potuerim. Vellem autem ut omnia simul ederentur; idque, ut tute cupis, Lugduni: nisi vir meus Pragensibus, sive ? ea typis committere mallet. Amisi, nescio qua iniuria, uti hactenus similia multa, ita exempla litterarum ? Scaligero et Dousae a me inscriptarum. Quare si tua opera ab illis obtineri possent, mihi foret gratissimum. Mitto tibi exemplaria tria carminis, quo nuper gratulata sum novo Anglorum Regi, Iacobo primo. Quorum duo ? Scaligero et Dousae cum officiosissima salutis nuntiatione, si placet, meo nomine offeres; Valebisque. Pragae Cal. Iulii Ao. 1603. Lugdunum