# Poemata 3.34.1-3

Elizabeth Jane Weston, Poemata, 3.34.1 to 3.34.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.34.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.34.1

GAudeo litterulas meas, praeclarissime Baldhofi, de quibus omnino desperaram, ad manus tandem tuas, pervenisse: neque iam amplius, tanto eas temporis spatio, latuisse, moleste feram: si quidem tibi ex itinere revertenti tam opportune traditae sunt. Tuae, quo magis desideratae exspectataeque mihi fuerunt, eo maiorem legenti attulerunt voluptatem: cum quia veterem tuam in me humanitatem, cum nova eaque summa in virum meum benevolentia coniunctam declarent, tum quod Patriae meae dulcissimae amplissimam mentionem faciant. Sicut enim, quam videre amicos meos, viros probos et doctos, optime erga illum me affici, nihil mihi contingere potest iucundius; ita felici patriae statu, laudibusque huic non iniuria tributis, non possum non mirifice delectari. Te vero longe iudico felicissimum; cui non modo Anglicam regionem illam, eiusque felicitates omnes, cum iudicio, ad satietatem usque contemplari; tot, tam regiis et raris solemnitatibus, interesse, contigit; verum etiam degendi ibidem facultas, non sine honore facta est. Nullum, crede mihi, tempus utilius studiis tuis impendere potuisses, quam quod in hac peregrinatione collocasti. Condiciones tibi in Anglia oblatas, nihil miror: ut enim Anglorum in Peregrinos paene omnes studia promptissima taceam; sufficit virtus tua ad alliciendos in tui amorem et observantiam homines civiliores. Tu vero, quod merito mireris, habes; me videlicet loco tam amoeno natam atque educatam, delegisse magis in terra, Patriae meae neutiquam aequiparanda, inter lacrimas et suspiria adversis quibusvis agitari; quam in ipsa patria vitam placidissimam agere. Sed ut tibi, sic aliis, ni fallor, complurimis res haec est admirationi: immo et ipsa ego mirarer sane; nisi causae subessent, quae hanc mihi mirationem tollerent. Fruantur itaque, quibus datum est, terrestri Paradiso illo: ego sorte mea contenta sim, oportet. Tibi autem quandoquidem tam felix sors obtigit, fruare quaeso. In itinere te tot pericula evasisse, gaudeo; sustinuisse, non miror: cum ad praeclara difficilis plerumque sit aditus; ut annuit Poeta noster, ubi ait, Vergili, Aen. 1.204-5 Per varios casus, per tot discrimina rerum, Tenditur in Latium. Pestem in Anglia desaevientem dudum huc fama pertulit, amabo te, certi quid si de eiusdem sedatione habueris, ad nos quam primum perscribas: quod avidissime exspectabimus: Carminis Regi inscripti exemplaria, aliquot una cum Epistola manuscripta, diversis temporibus in Angliam misimus Regiae Maiestati offerenda: et quidem primo circiter sextum abhinc mensem ad illustrem et magnificum virum ? Edwardum Dyer, Equitem auratum, nec non velleris Anglicani Praefectum, aut ut ibi vocant, Cancellarium, ?

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
