Latin
3.34.4 to 3.34.6
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.34.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
amicum nostrum haud vulgarem directa, ablegavimus: secundo per aeque illustrem et magnificum virum, ? Stephanum Lesieur a Rege nostrae Angliae ad Caesarem legatum, qui ante menses quatuor Pragam appulit ubi ab Imperatore clementer, benigneque ac honorifice exceptus fuit ac denique tam a Caesarea Maiestate, quam Regni Magnatibus, donis amplissimis ac splendidissimis auctus, post mensis spatium discessit, non nullos Germaniae Principes invisurus. Verum inauspicate evolasse mihi videntur litterae, cum a neutro eorum quicquam responsi obtineamus, nec quid in causa sit, resciscere possimus. Nisi forte ? Dyer (qui alias aedes pulcherrimas extra Londinum trans flumen positas, ? Winchester house dictas, inhabitare solet,) propter pestem alio se contulerit, eaque ratione nostrarum aut non acceperit, aut neglexerit fasciculum. Legatum, quia non recto itinere hinc domum perrecturus erat, dubitamus adhuc in Anglia esse. Itaque nescimus, utrum Carmen Regi oblatum sit, necne. Tu quandoquidem Angliam, quam nos, longe propinquiorem habes, totque in ea tibi feliciter, virtute tua, comparaveris Patronos et Amicos, de legato ex his partibus revertente, et an dum reversus sit, aliquid perquirere poteris quod etiam in gratiam te mei facturum nulla dubito. De litteris a Rege nostro ad Imperatorem intercessoriis, ubi quaeris, nihil tam, ? mater, quam ego mallemus, impensius quam easdem impetrare. Nec dubitandum iam censeo, quin optime erga se invicem affecti sint: id quod ex insigni erga legatum liberalitate ac benevolentia, aliisque circumstantiis colligi licet. Occasio Regem compellandi commodissima, meo quidem iudicio, foret, si una cum Poematis meis, Epistolisque prelo ilustratis, litterae supplices nostro nomine offerentur. Etenim eo, quo tu, animo sumus, in Poematum meorum, in partes tres divisorum, dedicatione ac publicatione, Lugduni Batavorum repetenda. Habebis igitur descripta et in ordinem redacta omnia. De transmittendi opportunitate adhuc sollicita sum quia liber erit alicuius crassitudinis. Epigrammata tua taedis meis consecrata, quam lepidissima elegantissimaque, non sine delectatione legi. Addentur reliquis in perpetuam tui memoriam. Haec raptim, alias plura. ? mater mea salutem tibi adscribi iussit plurimam, gratiasque agit pro constanti tua in nos amicitia, sicut et Maritus meus, qui officia tibi sua per litteras obtulisset, nisi occupatissimus hoc tempore fuisset. Salve etiam a me plurimum, et felicissime Vale.