Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, ELISABETA IOANNA WESTONIA ad HENRICUM WALTERUM ? ? et Theologum.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.36
Unproofread scanNot analysed yet
ANagrammatismum in mei honorem feliciter concinnatum, libenter legi; magnique favoris indicium iudicavi. Equidem mallem, quantum in me voluntatis et studii, tantum in referenda gratia virium esset. Quare velim ita existimes, nihil mihi pluris futurum, quam ut tibi tuisque id est, probis et eruditis viris grata mente respondeam. ? Baldhofenus sua ut video, commendatione tibi aliisque hanc de me opinionem auxit. Vobis igitur omnibus pro iudicio, quod e virtutis studio emanat, gratias perpetuo sum actura. Vale. Pragae, prid. Non Martii Ao. 1602. Saganum.