# Poemata 3.4.1-2

Elizabeth Jane Weston, Poemata, 3.4.1 to 3.4.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.4.1

Magnifice et Generose Domine, Etsi malevolorum invidia effectum iri subtimescam, ne ea forsan animi benignitate, cuius mihi alias heroica tua virtus et innata mansuetudo spem amplissimam fecit, litterae nostrae accipiantur: causa tamen est et quidem meo iudicio quam maxima, quae non modo hanc meam in scribendo audaciam excusare, sed et ulterius, si tacerem, silentium incusare posse iure mihi quam aequissimo videretur. Quaenam autem ea sit, si aures mihi benevolas paulisper concesseris, quam potero brevissime explicabo. Versatur in hac Urbe Pragensi quidam conterraneus noster (si tamen ita dicendus) nomine, quo se venditat, Guilhelmus Turnes; qui ante duas, nisi fallor, hebdomadas huc ex Patria rediens, conclave nostrum, ubi cum matre eram, ingressus, post ostentatas iterum atque iterum litteras, quas a Rege nostro Potentissimo, Reginaque serenissima, nec non a te ipso, aliisque Regni Anglicani Proceribus ad Caesaream Maiestatem et Consiliarios eiusdem mitti falso (quod tandem eventus probavit) affirmabat, multa, eaque ignominiosissima minacissimaque verba non in nos solummodo, sed etiam in Consiliarios ? audacter satis impudenterque effundebat. Atque illa omnia non prout sibi visa, vel a se inventa, sed ac si in Anglia a te aliisque summis Viris, immo a Rege ipso audita, referre se asserebat. Inter alia vero (ut ad propositum propius accedam) et tu, inquit, quid te cum tuis illis versibus, quos Regi offerri voluisti, vel laudis vel favoris assecutam esse somnias? Nihil sane: immo dedecori tibi magis, quam honori fuerunt. Cum enim traderentur, praesto erat, qui te commendaret Regi, indicaretque non tuo quidem labore et industria conscriptos fuisse, verum ex alterius provenisse officina, tuique, praeter solum nomen, nihil illis inesse. Unde tantum abest, ut ? eosdem legerit, ut ne aspexerit quidem, sed iusta animi indignatione inique sibi traditos, tamquam palpum obtrusum, reiecerit.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
