# Poemata 3.4.3-4

Elizabeth Jane Weston, Poemata, 3.4.3 to 3.4.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.4.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.4.3

Haec ille, huiusque tenoris quam plurima pro veris effutivit: quae ego quanto cum animi dolore audiverim, nemo percipiet melius, quam qui forte animum meum, quem iisdem versiculis, quamvis simplicissimis, declarare sum conata, effectumque, quem hic votis longe contrarium subsecutum esse testatur, vel aliqua ex parte mentis acie rimatus fuerit. Scripsi enim non laudis cupiditate, sed soli natalis amore, debitaque Regis observantia adducta: misi vero, ut quid in me duo illa sint operata eidem Patriae meae dulcissimae, Regique dignissimo, perspicuum redderem; me quoque tam gratum Patriae membrum, quam Regis clientulam fidelissimam declararem. Nunc autem ubi id, quod in debitae gratitudinis pignus sum meditata, in contumeliam cessisse, quodque in iustae observantiae indicium obtuli, indignationem mihi peperisse inaudio, ita animo perturbor, exagitorque, ut omittere nulla ratione potuerim quin pessimum hunc calumniatorem, aliosque huius farinae nequam homines, qui hanc mihi ignominiae notam citra omne meum meritum (de quo protestor, ita mihi DEUM propitium velim) inurere non verentur, pertinaciter negando, redarguendo, purgando refellerem, meque ipsam coram vobis, Iustitiae Antistites, defenderem. Quapropter ? humiliter oro (cum haec unica causa sit scriptionis meae) ut si quid in hac parte ex obtrectatorum malitia sinistrae de me suspicionis sive apud te, sive alios subortum sit, id omne non modo ex tuo ipsius animo removere, verum etiam aliorum mentibus, benigna mei defensione evellere non desistas. Neque me criminis illius ream existimes: in quod me, omni honoris vel lucri spe dempta ultro conicerem, si in tam seriis fallerem: ut et Pios mihi aequosve omnes immo ipsum DEUM iratum haberem. Sed quid opus tam multis? Respiciatur, quaeso, ipsissima impolitissimi stili ruditas, simplicisque Musae hallucinatio, et ex opere ipso apparebit auctor, femina nempe, cui nihil magis quam ingenium et eruditio deest. Quia vero non quadam umbratili peritiae fiducia, sed singulari tua mansuetudine freta, iustoque animi dolore compulsa, has ad te lineolas in mei defensionem exarare ausa sum, monuit elegans illud Ciceronis qui negligere inquit, quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis sed etiam dissoluti est.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
