Latin · Elegiac couplet
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, IANUS DOUSA a Nortwick et Cattendyck. Illustri natalium splendore, nec virtutum
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.40
Unproofread scanNot analysed yet
Quo me, NYMPHA, tui plenum rapis illice MUSA?
Quos vagus in montes, quae feror in nemora?
Iam mihi iam Boios videor perrumpere saltus;
Qua iacet ad Moldae flumina Praga vetus.
Caesareae modo mirari Spectacula Pompae;
WESTONIAM propter quae pretiosa mihi.
Gratia BALDHOVIO: siquidem illo Interprete primum
Doctrinae nobis copia facta tuae.
Tempore iam ex illo, postquam tua carmina legi;
Lectaque mi sensus haec rapuere meos.
In quibus haud digitos Charitum modo Triga lavare
Sueta suos, verum pectora et ora Venus.
Inter quae suaves nos demulsere Tabellae
Scriptaque diversis Littera temporibus.
Littera, mortalis quam non manus ulla videri
Pinxe, sed ipse Lepos, ipsa Sais poterat.
O suada, o, Nectar, o Melle fluentia dicta!
O talis veniat saepius hora mihi,
Consimilisque frequens vellat mihi Nuntius aurem!
Natali eveniet gratior ille meo.
Ergo (quod invidiam pariat Caelestibus ipsis)
Contigit huic dextrae pignora ferre tuae?
Hoc mihi contingat; quibus (o) quibus impiger alis
Evehar ad Templi limina celsa tui?
Quid credam? spem nempe idem mihi fecit opimam
Haud ingrata tibi haec Carmina nostra fore.
Quae si etiam responso aliquo dignabere (ut ipse
Praedicat) o Caeli Numina, quantus ero?
Quod si contigerit, Criticos nil deinde morabor,
WESTONIA tutus Vindice DOUSIADES.
Terra Batava vale: fieri iam Boius opto;
Talis dum BOIAE compede vinctus ovem.
Improbulis nimis (ah) Votis ignoscito virgo:
Ipse quis, aut ubi sim, vix meminisse lubet:
Dumque loquor tecum, videor iuvenescere rursus;
Oblitus senii, cum senioque mei.
Est aliquid magno peccare Auctore; Melissi
Haec facere exemplo nos quoque Vota iuvat.
Quid mihi cum Batavis, Lugdunensique Lyceo?
WESTONIAE in Bavaros me rapit aura meae
At tu, o, perge Novem numeros augere sororum;
Ingenioque ipsam te superare tuo.