Latin · Elegiac couplet
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, Ad virum ? vereque eruditum ? MARTINIUM a BALDHOFEN. Silesium. ? DOVSAE
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.42
Unproofread scanNot analysed yet
Quae mihi BALDHOFI facunde, expensa tulisti
Carmina WESTONIAE nobile Vatis opus,
Indicia haec DOVSAE fuerint certissima, quanti
Censurae limam fecerit illa tuae.
Nunc super his quae sit sententia nostra, requiris?
Quid? nisi quod solitus dicere Fuscus erat;
Omnia plena DEO? quid enim, rogo, cultius istis?
AEstimet hinc DOUSAE saecula Posteritas.
AEstimet et dicat: Uni huic assurgite Vates:
Doctior in terris nulla puella fuit.