# Poemata 3.42

Elizabeth Jane Weston, Poemata, Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, Ad virum ? vereque eruditum ? MARTINIUM a BALDHOFEN. Silesium. ? DOVSAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.42

Quae mihi BALDHOFI facunde, expensa tulisti
Carmina WESTONIAE nobile Vatis opus,
Indicia haec DOVSAE fuerint certissima, quanti
Censurae limam fecerit illa tuae.
Nunc super his quae sit sententia nostra, requiris?
Quid? nisi quod solitus dicere Fuscus erat;
Omnia plena DEO? quid enim, rogo, cultius istis?
AEstimet hinc DOUSAE saecula Posteritas.
AEstimet et dicat: Uni huic assurgite Vates:
Doctior in terris nulla puella fuit.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
