# Poemata 3.46.2

Elizabeth Jane Weston, Poemata, Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, DE EADEM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.46.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.46.2

Duc o volentem: nil hiemis, moror
Decembre frigus; ibimus, ibimus
Deducere hinc te prosequique
Herciniam ulterius parati
Per saxa et ignes; WESTONIDAE inclutos
Visuri honores, deque Britannicis
Pithus novae hausuri labellis
Ausonium bibula aure nectar.
Sat ampla merces haec mihi: Lauream
neque anteponam Caesaris huic bono.
At tu Imperator, confitenti hanc
Da veniam sine fraude Vati.
Tuoque ius hoc esse Clientulo,
AUGUSTE, Pulvinaria apud tua.
Permitte, ut hac in parte Nympha
ELISABETH pari Honore tecum
Nobis colatur; quae tibi compare
Virtute fulget; dum subito Enthei
Furoris aestu concitatos
Suada novos facit Angla Vates.
Experta testor Numina: nam simul
Afflatus aura WESTONIDIS fui;
Factum inde, ut intermissa Phoebo
Institerim reparare sacra, ac
Desueta pridem plectra resumere
Foro eierato etc.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
