Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, Viro Magnifico ac nobilissimo IANO DOVSAE NORDOVICI ? MARTIN a BALDHOFN.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.47
Unproofread scanNot analysed yet
DOUSA rogat, cui danda proco WESTONIA nuptum;
MUSA mihi causas, quod movet ille, dedit.
Nempe; quod Aonides numquam Paeana canebant,
Nemo, ipsis dotem qui numerasset, erat?
Discipulam ast socio se non dignata Magistro est
Musa olim nam vix primordia tulit.
Deficit illam igitur, quod perficit ista, Poetris
Nostra, melos Musae quae infit, et implet idem.
Quis dotem neget, et meritis nunc praemia rebus?
DOCTOREM merita est virgo MAGISTRA virum!