Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, STEPHANUS LESIEUR etc. ? WESTONIAE, ?
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.5
Unproofread scanNot analysed yet
Grata simul, ingrataque mihi litterarum tuarum lectio fuit, doctissima WESTONIA, ? et Amica colenda. Magno etenim cum desiderio valetudinem tuam, tuorumque, ac felicem rerum tuarum statum ex iis cognovi; nec mediocriter me affecit, quod mei haud immemor amicitiam Pragae contractam recolere et Epistola tua me invisere voluisti. Contra vero maximo me dolore affecit ista rerum nuper Pragae a Capitaneo Turnero perpetratarum, viro tali immo homine indignarum relatio. Non quod tantopere vicem illius, quippe qui propria sibi culpa sciens volensque malum accersivit, verum hoc imprimis doleam, quod cum ab ipso ? Rege et multis Aulae Primatibus, aliisque viris praecipuis ingens hic ipsi (testimonio suorum, quae ostentabat ab ? Archiduce Matthia et Comite a Sultz, sibi communicatorum nomine) gratia honorque exhibitus sit, hanc ille pro benefactis istis gratiam rettulerit, ut non solum ? Regiaeque ? Angliae, Regiaeque Coniugis ? Reginae manus ac sigilla perperam et malitiose imitari, sed et ? illustres Primariosque Dominos Consiliarios calumniis et scommatibus palam perstringere, atque honestorum Virorum nominibus abuti, immo tale quid, quod illis ne umquam quidem in mentem venerit, effutire ac proloqui, non erubuerit. Quae tanta cum facinora aggredi ausus fuerit, neque magnorum et illustrium virorum famae pepercerit, quod tuo quoque nomini detrahere et maledicere conatus sit, non est quod mireris; et ut fidem ipsius dictis, quibus te tuosque forsitan prosciderit, nullam adhibeam, a me petas. Omnia ibidem quae de te versibusque tuis protulit, falsa, fabulas, nugasque a se fictas et excogitatas puta. Nosti enim illud Ciceronianum, Cicero illum qui semel verecundiae fines transierit, insigniter esse impudentem: Et tantum abest, ut carmina tua ? Regi exhibita (uti haud dubie ex illustri Domino Dijero percepisti) Regiae ? suae displicuerint, vel alius quispiam affuerit, qui illa tua esse negaverit, ut ea ? summa clementia acceperit, perlegeritque; nec ullum ego versuum tuorum Zoilum sciam vel inaudiam. De me vero certo hoc tibi pollicere, me nihil umquam sinistri de te suspicatum fuisse, sed optimam de te, animoque tuo, quem cognitum perspectumque mihi habere videor, opinionem concepisse, quae firmiter ac radicitus pectori meo infixa insitaque haereat, nec ita facile obtrectatorum et malevolorum artibus atque figmentis erui atque evelli queat. Operam studiaque mea, si quid ea possunt, tibi tuisque lubens et amice offero, promittoque. Denique te, ut amicitiam nostram inchoatam, sartam testam conserves, neve eam temporis spatio, locorumque distantia collabi permittas, sed saepius me litteris tuis mihi gratissimis invisas, rogo, ac cum Matre carissima atque omnibus tuis salvere et valere iubeo. Raptim Londini Calend. Aug. Anno 1604. Pragam.