Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, EADEM MAII AD EANDEM.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.54
Unproofread scanNot analysed yet
QUod gemis et tristem luges, MEA FILIA, casum,
Quem nuper morbi vis inopina tulit;
Non indigna facis vera virtute; dolorem
Testaris, fatum commiserata meum.
Perge: nec ex animo Maium depone: vicissim
Debitus ille tui fautor honoris erit.
Si tamen et quid agam curabis; gratia summi
Numinis incolumem me superesse sinit.
Paene tuus stygias (o Parca!) redactus ad umbras,
Subducto vitae lumine MAIVS erat.
Horrida nunc caeci superavit claustra barathri,
Expertus Medici vivificantis opem.
IEHOVA meos posthac vitae sic dirigat actus;
Ut prober exemplo Candidus esse meo.
Et quia me salvo tibi Phoebus ab aethere ridet;
Calliopes hilari plectra resume manu;
Calliopes, cui victa sacram locat Atropos aram,
Carminibus fiant mitia fata tuis!