Latin · Elegiac couplet
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, AD EANDEM DANIEL HEINSIUS Gandensis.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.57
Unproofread scanNot analysed yet
NEscio quid nostrae properabant ire Camenae,
Et solito levior blanda Thalia fuit.
Obstupui primo, nec erat cognoscere causam,
Nec potui mentis conscius esse meae.
Hoc erat: ibat ovans ad te, WESTONIA virgo,
Musa puellari suscipienda manu.
NYMPHA, suum numerum tu non sinis esse Camenis:
Scilicet aequales tu facis esse Deas.
Crescere quis nostras, sperarat posse puellas,
Aut aliquid maius post Helicona sequi?
Instituit primum placidas Boeotia Musas:
Explevit teneras Anglia vestra Deas.
Sis facilis Thymbraee: tibi soror altera nata est,
Nata tibi soror est, altera Musa mihi.
Est aliquid, sterili quod non licet esse Poetae,
Et faveat Musis altera Musa meis.
Quid mirum est? placidis Dea praesidet illa Camenis,
Musaque cui properat nostra, Camena fuit