Latin · Dactylic hexameter
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, AD ? ELISABETHAM JOHANNAM WESTONIAM ANGLAM Poemata sua edentem.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.63
Unproofread scanNot analysed yet
TE quoties video, quoties tua carmina lectis
Texta lego verbis plenisque haerentia nervis,
Miror, Elyssa, tuum toties, Westonia, sexum:
Non equidem tantas prodentem in publica vires
Lumina, (quippe celer capit et facit omnia vester
Sexus et arguta superat virtute virilem)
Sed quia proiectis nugalibus, ardua quaeris
Et calcas animo ingenti vestigia rerum;
Nec te deductae Cunis muliebribus artes
Per levia abripiunt studia ad damnosa sequacem,
(Quod proprium innumeris est nostri dedecus aevi)
Quin bona semper agas, valeasque velisque vicissim,
Tota animis vires, animos et viribus aequans.
Expertus loquor, atque tuum testem invoco Librum,
Qui fortunatus modo te duce prodit in auras
Bellorum obscuras nebulis; sed prodit, ut atrum
Discutiat, niveumque reducat in astra colorem,
I Liber, et Genio conformem acquirito Famam.
Georgius Carolides a Carlsperga, lectulo affixus faciebam.