Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, ? ? WESTONIA. AD PAULUM MELISSUM FRANCUM.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quas tibi tandem, Nobilissime Melisse pro Musis tuis, quibus me indignam extollis, reddam gratias? Quid pro Laurea immeritae mihi imposita Phoebo rependam? Qua voce, vultu, gestu te excipiam? Desunt Superatae, ut verum fatear, verba, ad grati animi significationem declarandam. Sed velim mihi, Vir magne, Poeta nobilissime, credas, tibique certe persuadeas, memorem me benevolentiae et beneficii tanti perpetuo futuram gratam denique cognosces, ubi maior erit in carmine facultas. Video enim me iam non illas agere et reddere posse gratias, quas tibi devincta vellem. De doctrina et reliquis Ingenii mei dotibus nulla prorsus assentior. Primoribus saltem labris Musarum fontes gustavi, impedita multis variisque aerumnis: ut fortunae adversae tempestatibus iactata, Helicona ascendere, et Phoebum aut teipsum cum Musis salutare vix hactenus potuerim. Meis tamen studiis aliquantulam, ex clementia Caesaris et Bonorum patrocinio, cum Matre maestissima, spero levationem. Quod Poematia quaedam mea colligere et in publicum edere decreverit Baldhovius, non valde repugno: praesertim cum Patronis meis, Domino Majo, quem vice Patris honoro, tibique et aliis non nihil placere intelligam. Nec reicio iudicium de me tuum pro quo, sive tu id amoris, seu humanitatis abundantia, quod facile mihi persuaderi patiar, sive aliorum potius commendatione, aut quacumque etiam ratione adductus tulisti, maximas ago gratias Doctrinae studium, ad quod prius natura propendebam, plurimum mihi auxisti, meque doctissimis tuis Musis eo concitasti, ut qualis dicor et videor, talis in posterum esse studeam. Vale Princeps Poetarum, MELISSE mellitissime. Dabantur Pragae 15. Cal. Ian. Anno 1601. Haidelbergam.