# Amoenitates exoticae 10

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/10

Is, ut erat corporis robore ac constanti valetudine, ad senilem usque vitae terminum, praeditus, ita etiam infracti semper & praesentis animi bellator fuit, &, quod inter praecipuas laudes numero, severus Justitiae & Divini Numinis cultor. Si tyrannus fuit, quod in ejus vitâ Arabsiades, durus Timurianae fortitudinis interpres, & ex eo Latini scriptores referunt, certè Clementiâ erga subjectos, & variis virtutibus istius criminis famam apud suos emaculavit. Mahhammedis admittebat instituta, eâ fidei moderatione, ne uni sectae vel religioni nomen profiteretur: vestigia hoc ipso secutus antecessoris sui Singis Chani, duobus ante ipsum seculis (post Christum natum decimo tertio) Tartarorum Regis & totius Asiae domitoris. Omnium autem cum esset rituum, religionum nationumque tolerans, ac superstitionibus astrologicis maximè addictus, miraculis tamen aegrè tribuisse fidem, vel ex hoc liquet: quòd à familiaribus suis vix induci potuerit, ut ad visendum seculi oraculum paucis parasangis à viâ deflecteret; quoniam ipsum impostorem esse, qui imperitiam vulgi luderet, firmiter sibi persuasum erat. Ad explorandam veritatem dum viam ingreditur, animo tacitus proponit: crediturum se pietati hominis, si is sibi satisfaceret in tribus, quas tunc excogitabat conditionibus; quarum prima erat: si multum humanitatis, minus reverentiae, nihil submissionis sibi exhibuerit; altera, si quid sibi, tunc admodum famelico, vescendum obtulerit insoliti, quod per vitam nunquam comedisset; tertia, si quid stupendi visendum ostenderit. His praemunitus, Religiosum adoritur; qui à discipulis, adesse Orbis domitorem, audiens, ihil ulmmnto viltiu, nec intemili, que oesos disne.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
