# Amoenitates exoticae 108

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CATMIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/108

In aliis nonnunquam reposita invenias feretrum, vexilla, hastas & futiles quasdam machinas, quibus utuntur in funerum deductione, & si quis praeterea circuitus celebrandus veniat. De Cathedralibus insuper notamus: quod in iis celebrare statis diebus debeat Gottoba, id est, oratio pro sanitate Regis. Principum Mahhammedanorum singulare hoc Regale est, quo non gaudent inter illos alii, nisi qui summam potentiam & majestatem habent. Ejusdem indolis preces (Sier vocant) diebus Veneris, in hac religione nefastis, decantare debent mitrati Regis satellites Jesawul. Patet huic devotioni sacellum in Alikapì, seu asylo publico, prope Regiam. Templorum aemula sunt Mesaar, id est, Mausolea, sive sacella sepulchralia, cum structurâ, tum sanctitate loci. Mire his superbit Persarum devorio, praecipuè iis, quae condunt exuvias prosapiae Imamorum, quam vocant βω γμρ Jmaam sadèh. Sciendum enim Persas numerare duodecim Imamos, i. e. ter maximos Sacerdotes & Juris-Consultos, qui in cCk Chalifaat, i. e.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
