# Amoenitates exoticae 11

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/11

bat, lectione, introduci eum jubet; & intranti assurgens, locoque cedens, sessum ut ad sinistram capiat, familiariter rogat; est enim ea sedes in hac gente honoratior. Tum blandis verbis salutato, de victoriâ gratulatur: eam non humanis viribus, sed Dei beneficio & Providentiae tribuendam, gravi Laconismo monens; ut cetera taceam. Obtutu longo Imperator Senis gravitatem miratus, tandem, quòd esuriret, jentaculum ab eodem poscit. Hjeich desiderio satisfacturus, lac & caseum promi ex penu jubet, cum eremita aliud cibi genus non haberet. Obsonium cùm Heros acri appetitu manducasset, Deum testatur, nunquam se satiatum cibo gratioris succi, & loci sterilitatem contemplatus, quaerit, ubi sua pascua, ubi pecora habeat? Ad quae Sjeich, jugum indigitans montium: vides illic fruticeta, inquit, haec pascua sunt; videbis etiam pecora! & vibrato in altum candido linteo, assuefactas hoc signo capricervas, ex summis culminibus in Timuri conspectum provocat, ibi mulgenda praebentes ubera, Quo viso Heros, conditiomore mansueti pecoris. num recordatus, eremitam verè pium & Dei O. M. amicum agnoscit; prioris quoque poenitens odii, quod in caput ejus juraverat, si impostorem deprehenderet, nunc reverenter habet, & ab eo se priùs discessurum negat, donec sjeich à se documentum petiisset conciliatae gratiae. Oblationi senex haud renisus, manumittendos rogavit praesentes, quos in triumphum ducebat, mille aliquot Turcos, populares suos, dum se misereri diceret sortis eorum, à quibus ipse Tureus, suam duceret originem. Non expectaverat Timurus generis tam alieni petitionem; desiderio tamen ob fidem datam deesse nolens, captivos reddit intercessori. Sjeich Sefi solutos ferali sententiâ populares suos, ex moerore, viâ & vinculis squalentes, hospitio o bgeipu, deinde benigniline hubitos, vestos elam & commeatu instructos dimittit, ad repetendum Lares & familiarum suarum societates. Haec est illa gens, quae triputim, vagis quidem stationibus, Persiam Chorasmiamque hactenus inhabitat, pascendis semper intenta gregibus; id enim vitae genus ei nomen dedit & Turk, id est, pastorum, & primaeve illius patriae Turkestaan, id est, pastorum terrae: nomine proprio Turk, Japheti, quod ait Mirchond, filii natu maximi, & primi illic Imperii Scythici authoris, in appellativum transgresso.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
