# Amoenitates exoticae 114

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CATMIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/114

Nunquam tragoedia magis metuenda venit, quàm in festo anniversarii luctûs; dum enim indignantes fata Aliadum, suamet capita sauciant, dolore & cruoris signo exacerbati, nemini parcunt, cui invident. Rex hodiernus Haiderianus est. Tsjetalì, capite pedibusque nudis incedunt, sinu femoribusque pelle circumdati. Medari aperto & intonso, praeter gentis morem, incedunt capite; capillis longis, neglectissimis, à tergo pendulis; clunibus operiuntur velamento in balneis usitato, quod Longuti vocant. Kaderi, vestitum gerunt toto corpore viridem. Musalì, Arabico induuntur pallio suff, quali & molae; perpetuò orant; unde etiam nomen sortiti. Saliè, mendici sunt, eodem loco permanentes. Muchtaar; nec hi locum mutant, nec ipsi eleemosynas petunt, sed Abdalos habent, qui emendicatam à se stipem ipsis porrigunt. Gerunt humeris pusti nessimi, i. e. pellem cum omnibus appendicibus, puta auribus, caudâ, pedibus. Myfritt, sibi ipsis mendicant; humeros tecti pusti tsjanidì, i. e. vellere rescissis ungulis & capite, collo tamen adhaerente adhuc, sed insigni crenâ diviso. Abdal; significat asseclam, qui cum stipem alii petat, ipse in vitae subsidium legato gaudet ecclesiastico. Tessera illi est pusti wakf, i. e. vellus beneficii seu legati dictum, quo à pectore ad genua usque cingitur, capite pedibusque abscissis. Kasaak sunt, qui in foris & publico hominum confluxu, de Sanctorum suorum miraculis, vivis actionibus perorant, finitoque dramate, ab auditorum coronâ obulos colligunt. Instructi vagantur singuli, vel gemini, securi, lanceâ & scipione. Plures sunt, sed levioris farinae, sarcinis, ligulis, globorum corollis, stigmatibus corpori inustis, atque aliis notis distincti, singuli observantes auctoris sui & ordinis instituta. Habent singuli ordines Praefectos invicem subordinatos tres, quales te voen Posmnts, Vocib e By. Siqus peopone. re quicquam, vel Ordini se devovere cupit, imum appellat Praesidem Destinakiib, hic auditô desideriô adducit secundo, & is supremo, Pyr dicto, quod senem reverendum significat. Collegis §. III. Scholastica Templis dixeram vicina esse ααρω– Medreßèh, sive Collegia. Materiae affinitas vetat haec ipsa & horum cives

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
