# Amoenitates exoticae 115

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CATMIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/115

ita habere insuper, ne vel tantillum de iis hîc meminerimus; siquidem ex notitiis Aulae est, nosse, in quae opera potissimum Rex studia sua & aerarii vires collocet. Nimirum in templis, diversoriis, balneis, aquae ductibus, viis publicis & pontibus magnificè condendis & instaurandis, erarii partem non exiguam; majorem in fundandis gymnasiis, artiumque liberalium cultoribus fovendis, gloriosè erogat; ita publico bono, ita sui memoriae apud post humos, majorum exemplo consulturus. Magnates, Principis pia legentes vestigia, quotquot vigent opibus & generoso spiritu, cum in ceteris pro communi commodo monumentis publicis, tum praecipuè in palaestris scientiarum condendis, aurum & operam certatim collocant. Omnes igitur collegiis & scholis plenae sunt civitates. In una Regia Isphahanensi, sed splendidâ illâ & ingenti urbe, illustriora collegia, exclusis trivialibus, numeravi ultra centum; quorum plenas ingenio inscriptiones (quae & aeram & nomen fundatoris exprimunt) Lectori suo loco dabimus. Hîc in compendio duo tantùm collegiorum adjuncta sistimus: nimirum O& Muderris, Rectorem, & de CAlb Thalib ilm, studiosum. In antecessum scire oportet, Collegia Persarum, licet Profoseres. aedificii splendore nostra superent, studiis tamen literarum, classium distinctione, Professorum numero, studentium um alumnde conilusui&e fteuentiu, nnme nolsis eom. parari posse; quin potius Contubernia, quàm Academias aut Gymnasia appellanda esse. Rector solus totius Collegii Inspector & Professor est; rarò sibi adjunctum habens doctorem unum vel alium, quo cum praelectiones dividat.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
