# Amoenitates exoticae 12

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/12

Ex hoc nomen quoque sortitur Turcomania; quòd incolae ejus sint Turki maan, id est, Turcis similes: quippe pastoralem sub plaustris vitam agentes, Scythicisque moribus & linguâ conspicui. Hos inquam vagabundas tribus, illo tempore ingentes & fortissimas, vel hoc solo in socios merito graviter sibi devinxit Hjeich Sephi, & ab hoc specioso facinore, nec minùs professione religionis, & inculpabilis vitae exemplo, apud Persas ita inclaruit, ut ejus auctoritas atque nominis existimatio in summo versaretur culmine. Est enim ille hic sephi, quem Persae Polum Religionis sitae & verticem sanctorum vocant: cujus liber Karà Dsjelde dictus, hactenus nondum apertus, nondum lectus, magnâ asservatur reverentiâ; eâ cautione ab auctore datus, ne à posteritate legatur priùs, quàm si in extremis bellorum angustiis constituta esset; secus si fecerit, passura calamitatum Iliades & funestam solii eversionem. Continere autem dicitur prophetias & consiliorum mysteria, de Statu Imperii Persici agonizantis. Accidit deinde, ut nepotes, patriis vitae vestigiis, & indefesso doctrinae propagandae zelo inhaerentes, non modo favorem gentis Persicae conservarent, sed Turcorum praesertim, quibuscum conjunctissimè vivebant, amicitiam stabilirent, & suae stirpi quan haereditariam facerent. Quae res demum praedicti Ismaëlis patri, Sjeich Haidari, apud Regem Jacob, Usum Chani filium, & suum affinem, invidiam & exitium paravit.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
