# Amoenitates exoticae 121

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/121

Duo autem sunt hujus generis promptuaria, unum, quo annona omnis reconditur, proinde L Anbaar, i. e. t magazyn Belgicè dictum; alterum, quod culinae Regiae suppeditat, quantum indies decoquitur, successivè id ipsum illinc, tanquam ex promptuario vel cornu copiae repetens; inde insignitur appellatione 5)la Dsjelaù, i. e. parati, videlicet in praesentem usum. Hoc nomine etiam indigitantur ministri, quos paratos esse oportet pro comitatu Regis, quando is in publicum equitaturus est. Singulis officinis dispensator unus praepositus est, quorum ille Hawidsi daar basji Anbaar; hic, Hawidsj daar basji Dsjelaù, ab officio quisque suo, nuncupatur. A jussu utriusque stant B Terasudaas, seu librator unus, plures verò bajuli, operarii & famuli custodes. Serbet choneh, ie. Custodia Sjerbetti, cujus praefectus inde nuncupatur σχυυγΟα Herbet daar basji. Quid hoc vocabuli? Liquorem denotat potabilem, qui miscetur ex aquâ communi, succo limonum & auxillo aquae rosarum, addendo sacchari quantum satis ad sulapii gratiam. Sorbilium hujus nominis datur & aliud mucilaginosum genus, consistentiâ & colore excrementis sive spermati ranarum non dissimile, temperando calori corporis & siti aptissimum, quod fit ex semine utriusque herbae Sjerbett (crederem ab hâc nomen mutuari) cum rufo illo, tum atro-purpureo; nonnunquam etiam ex semine Psyllii & Nigellae, superfusa aquâ Bidmisk, i. e. florum Salicis odoratae, additoque sacchari paululo. In aulis & caulis aequè ejus usus est, & ubique in tabernis, quae aestate prostant sorbitiunculae, eodem liquoris coagulo perfusae sunt.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
