# Amoenitates exoticae 125

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, LCIMMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/125

In eodem cande labra, emunctoria, cerei, & omnis ad lucem necessarius apparatus conservatur, sub inspectioneb & &Isjiraachtssi bassi. Θ κ Sofrahchoneh; Domus, qua servantur mappae, mantilia, & linteamenta coenaculi. Curator is est, qui & Regii triclinii structor μτ ραρεγάν Sofrahtssi bassi. STsjlinchoneb, vel S GAjaakhchoneh. i. e. Domus vasorum murrhinorum, sive porcellani. Verùm non ejus luti solùm, sed & aurea argenteaque vasa hîc custodiuntur, lavantur, poliuntur. Ferunt, paropsides illas, quae ex pretioso metallo constant, valere decem aureorum milliones. Plures hic constituti sunt ministri; qui quod dapes coenaculo inferant, Ajaaktsyi Turcicè, Isjimibesyj Persicè, i. e. portitores porcelini, sive celeres, Germanicè Laqueyen appellantur. Inspector domûs vocatur Ajaa ktsji bassi, i. e. Capitaneus peditum. OFerraasjchoneh; Domus stratorum. Haec magni apparatûs, & amplae structurae est, in quâ non modo, pro sternendis pavimentis, varii pretii & magnitudinis aulaea. distinctis servantur conclavibus, (his enim stragulis superbiunt palatia Perfarum, quia subselliis, mensis, imaginibus non datur locus) sed & omnia tentoria, cum fulcris suis funibusque, & quicquid ad campestrem hospitationem spectare potest. Praepositus vocatur Ferraasj basji, cujus ampla est & praeclarae dignitatis functio.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
