# Amoenitates exoticae 126

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, LCIMMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/126

Habet praeterea inspectionem eorum, qui Regium vestitum lavant; qui labor his regionibus viris incumbit. Kiptsjatssi choneh; Domus vestimentorum. Custodiuntur in eâ vestes quas Rex distribuendas destinavit pro muneribus. Praefectus ab eâ nomen habet Kiptsjakissi bassi. e Ablibchoneh; Domus custodiendis dicata vestibus Regiis, quibus ipse Serenissimus induitur. Custos est Mehtèr, seu primus à cubiculo. Kadsjuwah choneh; Domus, in quâ repositae sunt cistae pensiles, quibus reclusae vehuntur ex tergis camelorum foeminae Principis nostri. Administrator ab officio nomen habet. ἐ ὥε Siin choneh, & ὡα Serradsji choneb, i.e. Ephippiorum & ephippiariorum domus; quâ rei equestris instrumenta servantur ac conficiuntur etiam, Praepositus ab ephippiis nomen habet Sindaar basji. Dsjebbeh choneh, i.e. Armamentarium, quod & ἐα 5 Kaar choneh, seu domus utensilium vocatur; siquidem in eâ non modò apparatus militares, videlicet sclopeta, acinaces, loricae, sarissae, hastae, sed & varia utensilia, velut specula, imagines, tubi optici, & paris conditionis alia; nec minus, quae ab exteris Principibus dono mittuntur, curiosa variae inventionis opera, reponuntur. Est officina haec una ex amplissimis & primariis; cujus praefectus, Qb og Dsjebehdaar bassi, magnae dignitatis officio fungitur.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
