Latin
LCIMMI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 128
Unproofread scanNot analysed yet
§. III. Opificibus opera mechanica pro Regiâ domo facientibus patent Officinae plures, ex quibus potissimas hîc nominabo: βτς Θβγω Haarbaaf choneh; Textrinae variae, in quibus panni sericei, aurei argenteique texuntur. Praefectus est U Melìk Tudsjaar, quod Principem mercatorum sonat. Hic typum injungit, materiam cedit, &absolutas operas in custodiam recipit. Ejusdem inspectioni commissae sunt &ceterae officinae, quibus indumenta corporis elaborantur: ut sunt σδτῶ Hhalladssi choneh; Officina, in quâ malleis tunduntur panni gossypini, pro subdumentis vestium, ut sic à sordibus purgentur, &mollitiem induant. βία bύκ Cheijaat choneb; Domus sartorum, qui thoraces &talares tunicas faciunt, tum pro cultu Regii corporis, tum eas, quibus honoris causâ à Majestate donantur hospites Regii. Dirigit officinam, artis magister γὸ ὁ Ostaed Kaar, pannos cedit inspector Melik tudsjaar; quos priùs censet Nasirius, imò ipse seligit Princeps, siquidem pro Regio corpore aptandi fuerint. PEI Θ Tsjaak tsuurduus choneh; Officina eorum, qui consuunt tibialia. Ex laneo fiunt panno Europaeo, qualem elaborare nesciunt in totâ Asiâ. 0 Kefs duus choneh; Sutrina, calceamentis variis pro Rege &domesticis ejus consuendis dicata.