# Amoenitates exoticae 128

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, LCIMMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/128

§. III. Opificibus opera mechanica pro Regiâ domo facientibus patent Officinae plures, ex quibus potissimas hîc nominabo: βτς Θβγω Haarbaaf choneh; Textrinae variae, in quibus panni sericei, aurei argenteique texuntur. Praefectus est U Melìk Tudsjaar, quod Principem mercatorum sonat. Hic typum injungit, materiam cedit, & absolutas operas in custodiam recipit. Ejusdem inspectioni commissae sunt & ceterae officinae, quibus indumenta corporis elaborantur: ut sunt σδτῶ Hhalladssi choneh; Officina, in quâ malleis tunduntur panni gossypini, pro subdumentis vestium, ut sic à sordibus purgentur, & mollitiem induant. βία bύκ Cheijaat choneb; Domus sartorum, qui thoraces & talares tunicas faciunt, tum pro cultu Regii corporis, tum eas, quibus honoris causâ à Majestate donantur hospites Regii. Dirigit officinam, artis magister γὸ ὁ Ostaed Kaar, pannos cedit inspector Melik tudsjaar; quos priùs censet Nasirius, imò ipse seligit Princeps, siquidem pro Regio corpore aptandi fuerint. PEI Θ Tsjaak tsuurduus choneh; Officina eorum, qui consuunt tibialia. Ex laneo fiunt panno Europaeo, qualem elaborare nesciunt in totâ Asiâ. 0 Kefs duus choneh; Sutrina, calceamentis variis pro Rege & domesticis ejus consuendis dicata.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
