# Amoenitates exoticae 131

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, LCIMMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/131

Non eodem stabulo omnes equi, sed pluribus aluntur, pro coloris & pretii varietate discreti. Equisonum turba eis famulatur: majori enim cura & servitio, quàm sub nostro coelo tractantur: scalpuntur, pectuntur & lavantur indies; crura foventur calidâ; pabulum non nisi statis praebetur horis, & dosi exactissimâ; pedes expanduntur restibus, & corporis deformatio arte corrigitur; decor in aliis fuco augetur, ventrem, caudam ac jubam pingendo. Vernis mensibus herbâ Meliloti laxantis repurgantur, datâ in pastum diebus quatuor decim vel viginti; & quis omnia narraverit? Pascuntur alii passim in convallibus Regni quasi sylvestres, quorum pulli magnis agminibus huc quotannis mittuntur coërcendi. Θ Sjiir choneh; Leonum domus, in quâ non Clusten deomerm. leones modò, sed & tygrides, pardi, lynces atque similes aluntur belluae ferocis naturae. BOPI Füil choneh; Domus, in qua stabulantur eleStabulum esephanphanti: quibus belluis, aequè Persica ac Indorum Aulae in rorium. solemnibus pompis suis superbiunt. Ibidem Rhinocerotes, asini striati ex Abyssina, & alia quaedam bruta mitioris ingenii aluntur, majorem partem peregrina, & ex indigenis maximè rara. Curatorem vocant &gG OLl Füilbaan bassi. Sekhaanchoneb; Domus, quâ retinenDomus camum. tur sagaces & venatici, pariter molossi & ferociores canes quorum lanienae damnari quoque solent homines malefici & mortis rei. Curam gerit Sekbaan basji. ΘQ Tawuus choneb; Pavonum domus. Ornithotrophium est sanè Regio nomine dignissimum; non tantùm sospitandis serviens pavonibus, sed & meleagridibus, onocrotalis, psittacis, catsjuwariis meinais, & variis ignotae stirpis alitibus, quarum nomina in Latio deficiunt. Habes hîc volucres pinnatas aequè ac pennatas; vides pumilas, grandes & mediocres; audis garrulas & canoras; admiraris deformes alias, alias inimitabili naturae picturâ ad stuporem decoratas rarissimasque, quas & fervens Zodiacus, & uterque Polus suo ambitu produxerint.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
