Latin
RELATIO X
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 134
Unproofread scanNot analysed yet
RELATIO X. Provinciarum Urbiumque Praepositi. Tactenus Aulae membra atque proxima organa dedimus, quibus Regni anima Majestas, principes in olitico suo corpore functiones peragit; nunc remotiora nominabimus, quibus illae fiunt in partibus singulis, nimirum in Provinciis &Civitatibus. Rectores Provinciarum, sive Satrapae, pro magnitudine &genio terrae, cui singuli praeficiuntur, subalternatae sunt dignitatis, adeoque nominibus à se invicem distincti; vocantur autem Begler begì, Wali, Chaan, Sulthaan &Wasiir; quibus addere licet, quamvis proprie civium officiales sint, Daroga &Kalantèr: quia his ipsis praeter civicam functionem, non rarò committuntur quoque rectiones territoriorum minimorum. Praesciendum est, G Iruun seu Imperium Persiae universum à Rege Abasso magno divisum esse in quinque partes; quarum vocavit (1) Australiorem &Faars, i. e. Persidem, sive Persiam strictè dictam, quae terminatur ad Sinum Persicum; Haec distincta est in Provincias viginti. Singularum nomina recitare nil juvat: Dabimus ea cum descriptionibus suis in Hodoeporico. Sufficit in compendio scire, primariam in eâ esse, quae à metropoli ,46 Sjiraas nomen sortita est. (2) Orientalem oll Choraasaan, i. e.