# Amoenitates exoticae 136

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/136

Piuseos eeso, qu quod Regiis dominiis praesint, Majestatis etiam jussa immediatè respiciunt. Verùm Archisatraparum tantus ille numerus hodie defecit, quòd ex terris, quae Dominis Dominorum antea parebant, plurimae in Dominia conversae sint. De singulis nunc dicam fusiùs, sub propriis titulis. Chaan augustum nomen est, Regum Tartariae appellativum. Hoc in Usbecorum contemptum arrogantia Persarum adoptavit in titulum Satraparum suorum, quo Regis sui, velut Principis multorum Principum, ostentarent magnitudinem: dum iidem Scythae, observato talionis jure, non dubitant Gubernatores reciprocè suos appellare Hjab, vocabulo Regibus Persarum ita proprio, ut quondam Pharaonis & Ptolemaei nomen erat Aepyptiae Majestati. Aulam Chanus alit Regis sui lineamentis omnino aemulam. Paris hîc officii ministri sunt; satellitibus domus latusque stipatur; equitat, non nisi nobilium turbâ sociatus; festiva convivia publice magno fastu celebrat; tympanistarum verò & tubicinum matutino & vespertino fremitu (haec Regiae magnificentiae nota est, à Tamerlane inducta) aulam urbemque perconare, audias quotidie. In subditos quoque arbitrariam exercet absoluti Principis Jurisdictionem, à quâ provocatio ad Aulicum tribunal ordinariè non datur. Admodum igitur Majestatis umbrâ superbiens, Reguloque similis, nullos mortalium timet, nisi fortunae suae fontem, coelum Jovemque aulicum: Sicut enim ex levi saepe nobili, servo, scorto vel mancipio Principis, praeter meritum evectus ad antistitii fastigium fuerat, ita saepe praeter opinionem contingit, ut repentino fulmine rursus dejiciatur; non tam insolentiâ sua & illatâ aliis injuriâ concitato, quàm calumniis aliorum, quos ei sors in perniciem dederat. Fortunae enim suae hic tantò quisque incertior vivit, bit, uuni, vnteb aul remono, nec nle quteqtum discedit magnam ornatus spartâ in Provinciam, nisi majori cumulatus invidiâ eorum, qui eosdem honores pro se vel pro aliis ambiverant. Cui quidem malo non aliud securitatis remedium adhibere discessurus potest, quàm ut invidos sibi proceres Aulicos largis muneribus pronos restituat, vel iisdem Patronos opponat pari arte quaesitos graviores, quorum auctoritate adversus malevolorum conatus sese tueatur. Reditibus Provinciarum Satrapa quisque tanquam propriis fruitur; eos in ministros, mililites, convivia, luxum & propria commoda expendens.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
