Latin
RELATIO X
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 137
Unproofread scanNot analysed yet
Onera quibus praestandis obligatur, si cum emolumentis conferuntur, exigua dicenda sunt; &in eo consistunt: ut (1) militem Regni vel alat in provinciae suae visceribus, vel extra provinciam stipendio sustentet; (2) ut ex annonâ suae terrae levia quaedam culinae Regiae mittat subsidia, si praefectus minoris provinciae fuerit; sin verò majoris, integro mense eandem sustentet, cibi materiam, (oves, legumina, fructus) quando ad illum ordo devolvitur, subministrando; (3) ut strenam determinati pretii vertente anno mittat Majestati, partim in aere; partim in rebus, vel arte factis, ut sunt aulaea, storeae, vasa, texturae; vel crudis, ut sericum, gossypium, lana; partim in animalibus, velut equis, camelis, mulis, falconibus, mancipiis; aut in rebus quibuscunque aliis, pro qualitate &opulentiâ suae, quam regit, Provinciae. Pro his muneribus (quae barchoneb vocant, quia jumentis deferuntur) loco remunerationis à Serenissimo remittitur, vestis honoraria Galaat (plerumque olus minus ia tomanorum pretii) veluti Regium vernantis Gratiae documentum; quod Satrapis constat multis ceremoniarum solennibus, praesertim pomposâ Nuntii introductione, convivio publico, ac muneribus pretiosis, quibus ipse oblator magnificè cumulandus est. Annui cujusque Provinciae reditus, rudi calculo supputati, exhibere dicuntur summam 7000 vel 8000 tomanorum: quam vero, uti magnitudo &bonitas terrae variat, ita eandem Rectorum quoque avaritia augere &continentia moderari solet.