# Amoenitates exoticae 138

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/138

Plerique Chani functionis suae vicarium habent, qui jussorum executiones, & minoris momenti causas curat, tum absentis quoque vicibus perfungitur; à vulgô Janidsin vocatur, quasi ejusdem loco existens, ab aliis Najib; constifuitur ab ipso Chano, annuente Directore Regni. Quantuscunque sit Satrapae locum tenens, Sulthano tamen dignitate inferior est. Pro angustia vel amplitudine Provinciarum, Chani alii sunt minores, qui minorem regionem magnifico Satrapae, seu Chani, titulo dirigunt, plerumque sub Archisatrapae, seu majoris Chani, praesidio: alii magni, quales sunt majoris Provinciae Rectores, immediate parentes Serenissimo; alii ter maximi, quales singulari gaudent titulo Beglerbegì, quod Dominum dominorum significat: ob amplitudinem enim Provinciae, cui praesident, subordinatos habent Chanos minores, ac Sulthanos, velut remotiorum territoriorum urbiumque Rectores. Tanta haec est dignitatis spartâ, ut eâ ornati, sessum in triclinio Regio occupent inter Nasirum & Mirisjikaar bassi, vel in latere opposito inter Tofenksyi agasi & Divaanbegì. Sunt hodie ejus characteris in Persiâ non amplius sequentes: in tractu Faars: Beglerbegì Luristaan, Arabistaan, Kurdestaan & Sistaan; in tractu Chorasaant Beglerbegì Mesghed, Heraat, Chorasaan & Kandabaar; in tractu Gilanere Beglerbegì Asterabaad; in tractu Adserbajedsjaan: Beglerbegì Tabrisi, Irvaan, Dagestaan, Adserbajedsjaan, Karabach, Gurdsistaan, Sjirwaan; in tractu Eiraae: Beglerbagi Kugilaan & Hamidaan. Ex his Dominis dominorum, honore & generis antiquitate praeeminent: 0 Waali, seu Reguli, duntaxat tres, velut Waalì Gurd. Gur stuum, snes Prebisiaum, & lbaes Lanisuun, qus. bus honoris gratiâ adnumeratur Waali Dagestaan. Sunt illi ex Regiâ stirpe orti, ejusdem cui praesunt regionis, sibi olim haereditariae, nunc in Provinciae Persicae formam redactae. Rectores igitur suos dictae regiones à victore accipiunt, neutiquam tamen alios admittentes, nisi ex eô sanguine, cui majores sui paruerunt; in ceteris Regis Persiae dominatum neutiquam detrectant.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
