Latin
RELATIO X
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 139
Unproofread scanNot analysed yet
Non ita pridem Luristanos Rex tentavit, misso extraneo, qui illis nomine Chani imperaret. Verùm indignatus injuriam populus, obtrusum Rectorem contumeliosè habuit, mox eò impatientiae prolapsus, ut eundem, uxorem &liberos, praeter camisiam nudos, atque omni supellectili spoliatos finibus suis expulerit. UC. Sulthaan, est gubernator territorii (ac in eo, si sultham. quae sitae sunt, urbium) ob angustiam, majoris tituli praerectum non ferentis. Vox Sulthaan Turcica est, summum notans Imperatorem; quam Persae, in Turcorum contemptum, minoris notae gubernatoribus tribuunt. Domum habet ministrorum frequentiâ, proprioque milite instructam, &pro redituum modulo Aulae speciem referentem. Ex Sulthanis pauci immediatè Regi, plurimi Chanis subsunt majoribus, quibus honorem &obsequia praestant; rerum gerendarum, si quae graviores fuerint, consilia ab his petunt, iisdem gestarum notitiam reddunt, eâdem observantiae ratione, quam ipsi Chani praestant primo Regni Directori Athemaadauletho. Onus Sulthanis etiam incumbit mittendi Serenissimo munus annuum, ac suum quoque erogandi symbolum pro sustentando Regni milite ,Vasiri (alii Vesiir, Wasiir vel Wesiir pronun- wosur. ciant) vocantur Gubernatores Dominiorum &Provinciarum earum, quarum reditus sacrati sunt in Aulae militis que Kegi sustentationem. Vis VOCabul autem nosst.