# Amoenitates exoticae 140

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/140

eum, cui incumbit onus negotii alicujus; unde secundarios in quovis officio vel dignitate, Vasiros quoque appellant. Dicuntur etiam „ Asef, graviori quidem titulo, quia Vicario Regis olim Salomonis hoc ajunt proprium fuisse nomen. Veriùs tamen ab Hebraeorum qex i. e. collegit, deducta vox est, propriè collectorem significans, videlicet in loco, qui est l Chaseh, sive Regis proprius. Munus Vasiri est, ut regiminis politici clavum in sua Provinciâ, districtu, urbe ad exemplum Chani dirigat, simulac exactam teneat rationem administrationemque annuorum redituum, Regis aerario ad assem inferendorum, retentâ saltem parte, quanta pro pensione ipsi determinata est; non exiguâ quidem illâ, quòd ex eâ etiam quotannis strenam reddere Summo Principi teneatur, non contemnendam. Domi Ceres frugalior, & satellitii exigua pompa est, quia non sibi quaestor, sed alii metit: pro modulo tamen, qui ex Vasiris magnifici genii est, Chani aemulari luxum non cessabit. Saepe Rex Chano defuncto Vasirum substituit, quò ejus emolumenta in proprium convertat commodum. Celebris illa ac ingens Provincia Sjiraas, (ut plures taceam minores) non ita pridem Chano, nunc etiam Regio paret oeconomo Asef. Eandem sortem plures incurrerent, nisi minùs Regium duceretur, aerario quàm honori Principis consuluisse. Substitutionem istam pleonexiâ ductus, primus introduxitur, Sjah Sephi. § II. Urbium caput idem est, qui provinciae, sive regionis, gubernator, Chaan, Wasiir, vel Sulthaan; sive is in eâ, seu alibi resideat. Eum excipit, qui in urbe maximae dignitatis, & semper praesens est: rcis Elo LE, Jo Daroga. Is regimen civium non admodum Prater. curans, insolentias tantùm cohibet, delinquentes mulctat & punit, pro arbitrio suo. Isphahani haec sparta ab Abasso M. haereditaria data est subjugatae stirpi Principum Georgianorum; verùm eâ lege, ut Mahhammedanam fidem profiteatur, quisquis eam ambiverit. Quandoque Daroga, qui hujus civitatis judex est, solet alius quoque territorii Chaan, seu Gubernator esse, satis est absentem in eo res suas curare per suum Janidsin. Longe enim ex civitate abesse ob incidentes turbas non audet.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
