Latin
RELATIO X
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 141
Unproofread scanNot analysed yet
Nec rarò in Kasubtsith, seu vico, ipse Daroga politici quoque regimimis primas est, sub eodem nomine. Daroga parentem sii endim habet closAchdaats, excubitorum &custodiae magistrum; rrseσ custodiae. qui cum apparitoribus suis nocturno tempore per plateas discurrit, ut grassatores furesque irretiat, &in custodiam abducat. 55— Kutuwal, Praefectus Castelli est, Chano pa- Castellam rens; Is in majoribus urbium fortalitiis munere deficientis Darogae fungitur: veluti Hormiisii, Kandabari, Larae atque alibi; ibidem Achdnci officium gerens. Cum lictoribus noctu per plateas divagatur, ut insolentiarum patratores abducat in vincula, pro delicti qualitate à sese mulctandos. Kalanter. Vox haec significat majorem, sciSyndicus. licet civitatis. Praefectus enim est, civitati datus, ut pro salute civium vigilet. Syndicum posses, vel Proconsulem, nominare. Is jura &causas civium defendit in judiciis, &ne ultra vires &aequitatem à Gubernatore graventur, impunè obstat. Servitia forensia, quae vocant, &onera quaevis, tum consueta, tum extra ordinem civibus imposita, oro facultate singulorum distribuit; curat censuum &redituum publicorum collectionem, &similia. Quandoque non uno tota civitas, sed partes ejus singulae singulis gaudent majoribus. In suburbiis pariter &vicis paganis Kalentari praefecturas habent.