# Amoenitates exoticae 141

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/141

Nec rarò in Kasubtsith, seu vico, ipse Daroga politici quoque regimimis primas est, sub eodem nomine. Daroga parentem sii endim habet closAchdaats, excubitorum & custodiae magistrum; rrseσ custodiae. qui cum apparitoribus suis nocturno tempore per plateas discurrit, ut grassatores furesque irretiat, & in custodiam abducat. 55— Kutuwal, Praefectus Castelli est, Chano pa- Castellam rens; Is in majoribus urbium fortalitiis munere deficientis Darogae fungitur: veluti Hormiisii, Kandabari, Larae atque alibi; ibidem Achdnci officium gerens. Cum lictoribus noctu per plateas divagatur, ut insolentiarum patratores abducat in vincula, pro delicti qualitate à sese mulctandos. Kalanter. Vox haec significat majorem, sciSyndicus. licet civitatis. Praefectus enim est, civitati datus, ut pro salute civium vigilet. Syndicum posses, vel Proconsulem, nominare. Is jura & causas civium defendit in judiciis, & ne ultra vires & aequitatem à Gubernatore graventur, impunè obstat. Servitia forensia, quae vocant, & onera quaevis, tum consueta, tum extra ordinem civibus imposita, oro facultate singulorum distribuit; curat censuum & redituum publicorum collectionem, & similia. Quandoque non uno tota civitas, sed partes ejus singulae singulis gaudent majoribus. In suburbiis pariter & vicis paganis Kalentari praefecturas habent.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
