Latin
RELATIO XI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 145
Unproofread scanNot analysed yet
In illâ classe primas tenet Kαν Nesk, quae Arabum propria est, characteres perfectos referens, additis etiam, in rebus alicujus momenti, punctis, sive vocalibus: hâc scribi debet, &à nostratibus excuditur al Coraan, eò quòd lectu sit omnium facillima &clarissima. Succedunt ὡ γὰρτ Jakuut &Gt Rihaan, sed quae tum à praedictâ, tum inter sese, pene solâ differunt characterum elegantiâ &curiosâ parvitate. Nestaaliik, vel potius ejus species communissima Ada Taüliek, in civili usu obtinet. Haec omnium vocalium impedimenta repudiat, &articulatos quoque litterarum angulos insuper habet, soli attenta scriptionis celeritati &compendio. Ab eâ non multum discrepat Hjikesteh, nec ab hâc CL Sijaak, nisi volantis temperamento arundinis, quae plures saepe litteras disparium virgularum compendio insinuat, proinde in re ipsa non satis versato lectu est difficilima. Usus ejusdem est in Judiciis, Camerisque computorum, quod ad celeriter scribendum sit commodissima; unde vulgo appellatur Divanì, sive forensis. Plures ex hâc classe ludentis calami species ab ouons lctae sunr icribis, quas, quòd minus in ui sint, omittimus. Mixta ex utroque genere videtur scriptura a– Kettibèb, quae litteras vocesque subtus &supra fovet, &legentis oculos requirit doctos &utrobique attentos. Locus ei est saltem in monetis &operum publicorum frontispiciis pro Inscriptionibus.