# Amoenitates exoticae 148

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/148

Abassi instituto appellant Dsjaferi, ab ejus nominis Imamo. De inductione hujus Sectae & ab Ismaële facta Persarum conversione, ita lepide scribunt: Remiserat inter arma studium & propagatio dogmatis patrii, cum illud subditis ingerere Rex, ad otium pacis reversus, animum intendit. Sonnì autem (quod vocabulum derivant Persae à Sonnèt, i. e. oratione superflua, à Mahhammede haud imperatâ) in quatuor Sectas à famosis Interpretibus, quorum singulae nomen referunt, distracta fuerat; videlicet QL Hhanbali, cujus sunt Turci, Arabes, Tartari Crimmenses, pleríque Usbecenses, & diversi alii; Ll Hjafaì, cujus hodie sunt Javani, ac ceteri nigritae Insulares Indiae; C Malikì, cujus sunt Africani, & 8200. Hhanifî, cujus est Orengseef, sive magnus Mogol, cum parte subditorum, & nonnullis Usbeciae populis. Hhannifitas Rex inveniebat subditos; in australi Perside etiam Sjafaitas. Quorum ille tum discrepantes à suis opiniones subditorum animis expungere proponens, Molas, sive Sacerdotes totius Regni arcessivit, ut quot Doctores Sjiaitae superessent, inquireret. Invenisse autem paucos admodum dicitur; qui ab Hhannifitis multitudine convicti, opinioni suae facile renunciarunt. Tandem Mola nullius nominis, pauper & pro fanatico à ceteris habitus, atrium disputandi quoque animo ingreditur; qui, cùm calceos foris, pro nationis more, non reliquisset, sed sub ulnis asportasset in Concilium, ab Hhannifitarum coronâ, eum protinus expellendum ratâ, penè explosus fuit, dum: sum. Vile, diuite Sntne siunio, liultium eun, ase d. TRege.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
