# Amoenitates exoticae 152

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/152

His tamen nihil attentis, illi cum Christianis, quin cum cujus vis sectae cultoribus, accumbere refugiunt, manum illico lavantes, si fortè eorum vestes contrectaverint, velut à re immundâ polluti. Cum enim sibi lex sacra haberi res decem immundas velit (quas vocant 8,ze CL Nedsjasaat Asjereh, ut sunt: urina, stercus, sperma, sanguis, cadaver, vinum, spiritus, sus, canis, & infidelis) has omnes compendio, ajunt, reperiri in Christiano, veluti & ipso infideli, & à nulla impuritatum abstinente. Turcis ut nefas est ratiocinari de Religione, ita idem permissum est Persianis; qui disputandi cum Christianis mirâ prurientes libidine, omnium primò ac frequentissimè impugnant incarnationem Filii Deitatis, & Christum Dei filium esse cum ceteris Mahhammedanis negant; persuasi, hôc in puncto Christianos inextricabilibus constringi vinculis absurditatum. Ut innorescat Lectori, quomodo illi, & quibus freti argumentis militent, inseram, quid mihi evenerit in coronâ nobilium Curiae Larensis. Solverat Sjirasense vinum archiatri linguam, ut me provocaret in aciem disputandi de hoc articulo, indignante licet, & torvum vidente Principe, cui assidebam. Tunc, infit, Frengi, (sic omnis nos Christianos compellat Asia ad Gangem usque) Christum Dei filium esse statuis? Affirmo. Tum ille: Convincam te, inquit, omnibus audientibus, & ad absurditatis scopulum allidam, nullo negotio. Deum, pergit, Ens perfectum, simplex & incompositum esse fateris? Affirmo. Ergo, inquit, vides sole meridiano clariùs, Deum non posse generare filium, sed blasphemos esse Christianos, qui sic Deum imperfectionis arguunt; quia in Ens simplex & perfectissimum non cadit generatio, corruptio, vel ulla mutatio. Silebant interea ceten. & inpenls espetub nt auibus nod pius quu Gordiani solutionem; Est enim Persarum gravis haec in conviviis & colloquiis modestia, ut taciti sedeant, nec interloquendo unquam verba alterius intercipiant. Sanè animum eo tempore non satis praesentem habens ad inopinatam de re tanti momenti objectionem, extimui; quippe haud satis conscius, quid, in causâ tam arduâ, responderem ei, qui forum revelationis & fidei Christianae exciperet.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
