Latin
RELATIO XI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 155
Unproofread scanNot analysed yet
Adesse peregrinantes Meccae oportet die decimâ Mensis Sul hadsièb; postridie qui comparuerit, fortè in itinere retardatus, post festum venire dicitur, obligatione suâ neutiquam absolvendus, nisi posthac redeat ad sacrificii spectaculum, irritis hâc vice itineris labore &expensis. Legi etiam putantur morem gerere, qui ad Meccense festum (quod saltem in solenni ambitu, &lanienâ cameli consistit) mittunt suo nomine alium. Si quis haud expletâ lege diem suum obeat, Casi, i. e. Judex piritualis, ex bonis relictis praecipit haeredibus &creditoribus, quantum sufficit ad conducendum nuncium, qui pro defuncto satisfaciat. Veniunt in Persiam quotannis Arabes pauperes, qui legationis munus à divitibus petunt, certâ mercede conducendi. Non possunt autem singuli, nisi pro singulis vadere; quibus reduces persoluti officii testimonium Meccâ deferunt, in animam conductoris directum. Qui pro suomet merito semel profectus est, ei, si denuo adire placeat, integrum est, peregrinationem priorem vendere alii, cui eodem proficisci volupe non est. Persae proficiscentes Sjafaitas se falsò profitentur; Hôc nomine tuti redeunt, alioqui à Turcis vitae luituri discrimen, si se Sjiaitas faterentur. Finitô sacrificiô, &absolutâ hôc ipso obligatione Legis, receptum usu Turcis atque Persis est, Medinam quoque pergere, advidendum sepulcrum Mahhammedis. Iter si camelis fiat, undecim dierum est; atque in libero cujusque arbitrio positum, sive eodem velit pergere, vel lares repetere; quòd sepulcro non conspecto, nihilominus tamen Hadsyit redeant. Praeterea Sjiaitae ad Kerbela, locum tribus Babylone milliaribus situm, peregrinationes instituunt, ut invisent Mortusae Aali, Imamorum Principis, tumulum, in tantâ sibi veneratione habitum, ut per illum jurare soleant. Haec non procul extra fines suos profectio, minus tuta habetur, 2. Baebylaiaad visenmdum