Latin
IINMIN
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 161
Unproofread scanNot analysed yet
Noctibus è contra genio indulgendi pro lubitu, &maceratum inediâ corpus quovis deliciarum &voluptatis genere recreandi, summa libertas est. Cadente igitur sole, fora &plateas Regias irruunt comoedi, musici, coqui, caupones, cupedinarii; facum lampadumque accensis ordinibus aemulus diei nitor producitur; exponuntur venales sensibus deliciae atque irritamenta varia, quibus diurnam poenitentiae molestiam quisque pro genio suo vindicet. Diebus decimo nono, vigesimo primo, &tertio supra vigesimum Deum precantes credunt certo certius exaudiri. Quamobrem in templa his diebus frequentes confluunt, in precibus etiam domi fundendis assidui. Decimi Mensis, ὰ θαwwâl, primus dies dandis eleëmosynis sacratur. Lege verò definita est una tritici mensura, pro singulis eroganda domesticis; quam qui in naturâ nolit dare, pretio redimat quinque solidorum, sive grossorum Marianorum circiter trium. Undecimus Mensis, 8xxil,, Sülkaadèh dies religiosos non habet. III Duodecimi Mensis, „Sülhadsyeh, die decimo universitas Mahhammedana imitatur sacrificium Patriarchae Abrahami cameli in publico mactatu. Quo major civitas, eò pomposior festivitas est; nec ullum ex festis omnibus majori plausu &laetitiâ celebratur. Publica non satis est laniena; domi quoque paterfamilias quisque, si solvendo sit, ovem jugulat, ut in memoriam sacrificii comedatur. Festum vocatur 4 Beiraam, i. e. Paschatos, vel obγ Kurbaan, i. e. sacrificii. Die decimo octavo accidit, ut Mahhammed &Aali sese invicem amplexi, in unum corpus &animam stupendo miraculo coaluerint: cujus memoriam devotissimè hac die venerandam religio imperat.