# Amoenitates exoticae 161

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, IINMIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/161

Noctibus è contra genio indulgendi pro lubitu, & maceratum inediâ corpus quovis deliciarum & voluptatis genere recreandi, summa libertas est. Cadente igitur sole, fora & plateas Regias irruunt comoedi, musici, coqui, caupones, cupedinarii; facum lampadumque accensis ordinibus aemulus diei nitor producitur; exponuntur venales sensibus deliciae atque irritamenta varia, quibus diurnam poenitentiae molestiam quisque pro genio suo vindicet. Diebus decimo nono, vigesimo primo, & tertio supra vigesimum Deum precantes credunt certo certius exaudiri. Quamobrem in templa his diebus frequentes confluunt, in precibus etiam domi fundendis assidui. Decimi Mensis, ὰ θαwwâl, primus dies dandis eleëmosynis sacratur. Lege verò definita est una tritici mensura, pro singulis eroganda domesticis; quam qui in naturâ nolit dare, pretio redimat quinque solidorum, sive grossorum Marianorum circiter trium. Undecimus Mensis, 8xxil,, Sülkaadèh dies religiosos non habet. III Duodecimi Mensis, „ Sülhadsyeh, die decimo universitas Mahhammedana imitatur sacrificium Patriarchae Abrahami cameli in publico mactatu. Quo major civitas, eò pomposior festivitas est; nec ullum ex festis omnibus majori plausu & laetitiâ celebratur. Publica non satis est laniena; domi quoque paterfamilias quisque, si solvendo sit, ovem jugulat, ut in memoriam sacrificii comedatur. Festum vocatur 4 Beiraam, i. e. Paschatos, vel obγ Kurbaan, i. e. sacrificii. Die decimo octavo accidit, ut Mahhammed & Aali sese invicem amplexi, in unum corpus & animam stupendo miraculo coaluerint: cujus memoriam devotissimè hac die venerandam religio imperat.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
